- CALSAE
- CALSAEGraece κάλτζαι, caligae sunt: Codinus, τὸ ταμπάριον αὐτοῦ τȏ μὲν παλαιὸν ζητεῖται, πλην` αἱ κάλτζαι ἠρεανέαι. Ita nomine a caliga detortô calceos recentiores Graeci appellârunt. At calsas hodie Galli vocant tibialia, quâ appellatione femoralia quoque seu braccas nuncupant, sed ad distinctionem eorum, quibus crura vestiuntur. Has einim superiores calsas dicere consueverunt: interiora etiam feminalis calsones appellant. Quemadmodum Veter. calceamenta quoque dixerunt, de fasciis femoralibus et cruralibus. Iustinus de Semiramide virum mentia, l. 1. c. 2. Igitur brachia et crura calceamentis, caput tiarâ tegit. Et Calsae Gallorum plane femoralibus et tibialibus fasciis, quibus Veteres crura et femora velabant, respondent. Caligae vero, etsi tibiatim calcearentur, numquam tamen pro braccis aut femorum tegmine apud Veteres fuêre acceptae, etc. Vide Salmas. ad Trebellium Pollionem, in Gallienis, c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.